F  r  a  n  c  i  s  c  i        M  a  u  r  o  l  y  c  i        O  p  e  r  a        M  a  t  h  e  m  a  t  i  c  a
Introduzione Help Pianta Sommario
Emendatio et restitutio Apollonii Pergaei conicorum elementorum Liber secundus 17
<- App. -> <- = ->

16a Si ad contrapositas ducta sit quaedam linea secans utramque continentium angulum extrinsecum non tangentium139; coincidet utrique contrapositarum ad unum solum punctum: et receptae ab ipsa sub sectionibus ad non tangentes140, aequales erunt.

figura 23

Sint contrapositae a b. // Centrum g. // non tangentes141 dgh egz [[iampridem]]142 utrique sectionum communes, per praecedentem. // Et ducatur quaedam linea tc secans utramque ipsarum dg gz.

// Dico iam quod

tc producta coincidet utrique sectionum ad unum solum punctum.

// Nam cum utraque a b sectionum sit hyperbole: angulumque dgz non tangentium143 extrinsecum continentes quaedam linea tc secet; // iam per 11am huius, ipsa tc utrinque protracta coincidet utrique sectionum. // Coincidat apud l m puncta. // Atque ipsi l m agatur agb aequidistans, diameter quidem: eritque per eandem 11am rettangolo clt aequale quadrato ag semidiametri itemque rettangolo tmc aequale quadrato gb semidiametri. // Igitur rettangolo tmc aequale rettangolo clt. // Quo fit ut ipsae lt cm sint aequales: // quod supererat demonstrandum.

Inizio della pagina
->