F  r  a  n  c  i  s  c  i        M  a  u  r  o  l  y  c  i        O  p  e  r  a        M  a  t  h  e  m  a  t  i  c  a
Introduzione Help Pianta Sommario
Emendatio et restitutio Apollonii Pergaei conicorum elementorum Liber primus 55
<- App. -> <- = ->

55a Duabus datis lineis ad rectos invicem, terminatis; invenire contrapositas988, quarum diameter est989 una datarum linearum: summitates autem termini lineae: ductae autem in utraque sectionum in dato angulo possint id, quod ad utramque990 adiacentia et excedentia specie simili contento, sub991 datis lineis.

Sint datae ad rectos lineae eb bt. // Datusque angulus h. // Oportet describere contrapositas quarum diameter sit eb recta bt. // Et ordinate ductae ad angulum992 h applicatae.

// Describatur per 53ampraemissam, hyperbole, circa eb diametrum, cuius recta sit bt. Summitas b. Et ordinate ductae ad angulum h et sit abg.

// Item ipsi bt aequalis, ipsique eb ad rectos sit ec. // Et alia hyperbole describatur, cuius diameter eb rectaque ec atque summitas e. Et ordinate ductae ad angulum h et sit dez. // Manifestum est ergo quod abg dez sectiones sunt contrapositae, per 14am huius: quandoquidem communem eb diametrum [A:38r] et aequales rectas bt ec fortiuntur: sed et ordinate ductae ad diametrum eb ad datum angulum h applicantur

figura 101

possuntque in utraque sectione, id quod adiacentia rectangula et excedentia specie simili contento sub diametris: sicut iam in 53a praemissa factum993 est: ergo, factum, quod hic faciendum proponitur.

Inizio della pagina
->