F r a n c i s c i M a u r o l y c i O p e r a M a t h e m a t i c a |
Introduzione | Help | Pianta | Sommario |
Emendatio et restitutio Apollonii Pergaei conicorum elementorum | Liber primus | 44 |
<- | App. | -> | <- | = | -> |
[A:27r] 44a Si unam contrapositarum linea contingens coincidat diametro: et a tactu ducatur quaedam linea ordinate ad diametrum: et huic per summitatem alterius sectionis aequidistans ducatur coincidens lineae per tactum et centrum ductae: et a relicto in eadem sectione, ut contingit, puncto agantur630 duae lineae ad diametrum, haec quidem penes631 tangentem, illa vero penes632 applicatam633 a tactu ordinate; factum sub actis triangulum minus erit, quam triangulum, quod abscindit acta penes634 ductam a tactu, in triangulo, quod ei, quae ex centro, ab ea quae per summitatem similiter abscisum635 adiacet. Sint contrapositae az be. // Quarum diameter ab. // Centrum g. // Tangens sectionem zh. // Ordinate ducta zo. // Et coniuncta zg in rectum coincidat per 31am huius, alteri sectioni apud e // bl aequidistans636 ipsi zo. // Relictum contingenter punctum in altera sectione n637 // nt quod638 ipsi zo atque nc ipsi zh aequidistantes639.
// Nam640 in sectione be tangens ducatur de. // Et ordinate ex. // Eritque,641 sicut in praemissa additione ostensum est de aequidistans ipsi zh642. // Sed per hypothesim ipsi zh aequidistat643 ipsa nc. // Igitur et nc ipsi de aequidistat. // Sed et mt ipsi bl aequidistans est. // Igitur, quandoquidem hyperbole est be cuius diameter ab centrum g644 . // Et de tangens sectionem. // Ordinate ducta ex eique aequidistans645 bl. // Relictum punctum in sectione n646. // Ordinate tnm. // cn aequidistans647 ipsi de tangenti.
|
Inizio della pagina |
-> |