F  r  a  n  c  i  s  c  i        M  a  u  r  o  l  y  c  i        O  p  e  r  a        M  a  t  h  e  m  a  t  i  c  a
Introduzione Help Pianta Sommario
Emendatio et restitutio Apollonii Pergaei conicorum elementorum Liber primus 39
<- App. -> <- = ->

39a Si hyperbolen, vel ellipsim, vel circuli periferiam linea tangens coincidat diametro: et a tactu applicetur linea ad diametrum ordinate: sumaturque utravis duarum linearum, quarum haec quidem est inter applicatam et centrum sectionis: illa vero inter applicatam et tangentem: habebit ad sumptam504 applicata compositam rationem ex ea, quam505 reliqua duarum linearum506 ad applicatam, et ex ea, quam rectum507 speciei latus ad508 transversum.

Sit hyperbole, ellipsis,

figura 57

vel circulus, cuius diameter ab. // Centrum z. //

figura 58

Tangens gd. // Or[S:32]dinate ducta ge.

// Dico iam quod ratio ge ad ed componitur ex duabus rationibus videlicet
graffa aperta rectae ad transversam
ze ad eg
.
Item quod ratio ge ad ez componitur ex [[duabus]]509 videlicet
graffa aperta rectae ad transversam
de ad eg
.

// Sit enim ipsi

rettangolo zed aequale rettangolo egh. // Et quoniam per antepremissam rettangolo zed ad quadrato ge sicut transversa ad rectam. // Ideo erit et rettangolo egh ad quadrato ge hoc est h ad ge sicut transversa ad rectam, et conversim.

// Et quoniam rettangolo rettangolo zed egh aequalia510 ideo per 15am 6i Euclidis ez ad eg sicut511 h ad ed.
// Sed ratio ge ad ed componitur ex rationibus
angolare aperta ge ad h
h ad ed
fuitque ge ad h sicut recta ad transversam: et h ad ed sicut ez ad eg.

// Igitur ratio ge ad ed componitur ex rationibus
graffa aperta rectae ad transversam
ze ad eg
.

[A:22v] // Similiter pro ratione ge ad ed [[sumentes]] rationem ge ad ez demonstrabimus,
quod ratio ge ad ez componitur ex rationibus
graffa aperta rectae ad transversam
ed adeg
.

// Quemadmodum proponitur demonstrandum.

Inizio della pagina
->