F r a n c i s c i M a u r o l y c i O p e r a M a t h e m a t i c a |
Introduzione | Help | Pianta | Sommario |
Emendatio et restitutio Apollonii Pergaei conicorum elementorum | Liber primus | 34 |
<- | App. | -> | <- | = | -> |
34a Si in hyperbole, vel ellipsi, vel circuli periferia relictum sit quoddam438 punctum: et ab ipso ducatur linea ad diametrum ordinate: et quam habent rationem ad invicem abscisae439 sub applicata ad terminos transversi speciei lateris, eadem habeant receptae sub puncto extrinseco ad praedictos terminos, ex eodem transverso latere; quae punctum extrin[S:28]secum cum puncto in periferia relicto coniungit, linea tanget in ipso puncto sectionem.
Sit hyperbole, ellipsis, circulusve, cuius diameter ab. // Et a contingenter relicto puncto g in periferia ordinate ducatur gd. // Sitque sicut bd da sic be ea. // Et connectatur eg. // Dico iam, quod eg tanget sectionem in ipso g puncto. // Secet enim, si possibile est. Sitque egz et a quodam puncto z ordinate applicetur hzt. // Item agantur al bc penes ipsam ag440. // Et coniungantur bg gh incidentes ipsis al bc apud xom. // Ipsae autem al bc incidant ipsi gd apud nc. // Et al ipsi hzt apud l. // Et, quoniam propter linearum aequidistantiam / et similitudinem bd da sicut441 bc an. // Et ideo [A:19r] per hypothesim bc an sicut be ea et be ea sicut442 bg gx. // Et bg gx sicut bc xn.
// Quare per 9am 5i Euclidis an xn sunt aequales. // Et ideo anx maius444 lo aox. // Et perinde maior445 nx xo quam oa an sed nx446 xo sicut447 cb bm. // Igitur maior448 cb bm quam oa an quare cb an maius449 lo mb ao. // Et ideo maius450 cb an ge quam mb ao ge. // Verum propter similitudinem bcd egd cb an ge sicut451 bda de. // Itemque propter similitudinem bmh egh mb ao ge sicut452 bha he. // Ergo maius453 bda de quam bhe454 he. // Et permutatim maius 455 bda bha quam de he. // Sed per 21am huius bda bha sicut456 gd th. // Et propter edg ehz similitudinem sicut de eh sic gd zh. // Quare et gd maius457 ad th quam ad zh. // Et ideo per 10am 5i Euclidis zh maius458 to th. // Et ipsa zh maior, quam ht. // Quod est impossibile. // Igitur eg producta extra sectionem cadet. // Et similiter ostendemus, quod neque supra punctum g secabit periferiam: ducta videlicet ipsa tzh supra ipsam gd caeterisque, ut prius. // Quare eg in ipso solum [A:19v] g puncto tangit sectionem. // Quod erat demonstrandum.
Scholium // Quod si obiiceret adversarius, quod eg secat periferiam sectionis supra g punctum: tunc ducta459 tzlh linea supra ipsam gd caeterisque, ut prius, iisdem repetitis argumentis confutaretur. // Et [[ecce]] iam hic expositas ei casui accommodatas figurationes460.
|
Inizio della pagina |
-> |