F r a n c i s c i M a u r o l y c i O p e r a M a t h e m a t i c a |
Introduzione | Help | Pianta | Sommario |
Emendatio et restitutio Apollonii Pergaei conicorum elementorum | Liber primus | 31 |
<- | App. | -> | <- | = | -> |
[A:16v] 31a Si in contrapositis, linea per centrum alteri sectioni incidat; producta utroversus secabit utramque sectionem .
Sint contrapositae: quarum diameter ab centrumque g. // Et linea gd incidat ad388 sectionem. // Dico iam quod gd utraque sectionem secabit. // Ducatur enim ordinate ed. // Et ponatur bz aequalis ae. // Et ordinate ducatur zh. // Et connectatur gh. // Et quoniam ea aequalis389 ipsi bz communis autem ab ideo bea aequale est lo azb. // Sed, per 21am huius, bea de nec non et azb zh sicut390 transversa ad rectam. Igitur bea de sicut391 azb zh. // Sed bea aequum est azb. // Ergo, et de aequale 392 zh. // Et perinde ipsae de zh aequales. // Fuerunt autem eg gz aequales. // Et ez una recta est. // Et de zh aequidistantes. // Itaque et dh una recta est. // Quare dg producta incidens per hypothesim sectioni ad incidet iam et sectioni bh. // Suntque sectiones hyperbolae per diffinitionem et g punctum393 recipit utrinque ad summitates a b non minus quam transversae diametri dimidium. // Igitur, per 29am huius, dgh utramque sectionum394 secat. // Quod erat demonstrandum.
|
Inizio della pagina |
-> |