F  r  a  n  c  i  s  c  i        M  a  u  r  o  l  y  c  i        O  p  e  r  a        M  a  t  h  e  m  a  t  i  c  a
Introduzione Help Pianta Sommario
Theodosii sphaericorum elementorum libri Liber primus 10
<- App. -> <- = ->

PROPOSITIO X

95 Omnis perpendicularis a centro cuiuslibet circuli in sphaera signati in utramque partem egressa per polos ipsius circuli transire ex necessitate convincitur.

96 In eadem des<c>riptione a centro g circuli bed perpendicularis excitetur gh, quae utroversus continuata occurrat utrinque sphaericae superficies in punctis a c: aio quod a c puncta sunt ipsius circuli bed poli. 97 Quod, non aliter quam in praecedenti ductis lineis, per 4 primi Euclidis ex aequalitate linearum ab utrolibet punctorum a c ad periferiam circuli bed ductarum et ex diffinitione poli demonstrabitur.

Inizio della pagina
->