F  r  a  n  c  i  s  c  i        M  a  u  r  o  l  y  c  i        O  p  e  r  a        M  a  t  h  e  m  a  t  i  c  a
Introduzione Help Pianta Sommario
Sphaericorum libri duo Liber secundus Prop. 17
<- App. -> <- = ->

PROPOSITIO XVII

113 Item sinus aggregati arcuum angulum acutum comprehendentium ad27 sinum differentiae eorumdem arcuum est sicut sinus versus maior anguli acuti, hoc est sicut sinus versus complementi ipsius anguli ad duos rectos, ad sinum versum talis acuti.

figura 18

114 Nam in descriptione antepraemissae sinus versus complementi anguli acuti bac ad duos rectos, hoc est sinus versus arcus hom fuit linea hn quippe quae constat ex hl semidiametro et ex ln sinu secundo arcus km hoc est anguli bac. 115 Sinus autem versus anguli bac hoc est sinus versus arcus km, hoc est anguli bac fuit linea nk excessus videlicet semidiametri lk supra ln sinum secundum arcus km praedictum. 116 Proponitur ergo hic demonstrandum quod sinus aggregati arcuum ba ac ad sinum arcus differentiae eorumdem arcuum est sicut linea hn ad lineam nk, hoc est sicut aggregatum ex sinu toto sinuque secundo anguli bac ad differentiam eorumdem sinuum. Verum id ostensum est in 10a 12a et 14a huius. Constat ergo propositum.

Inizio della pagina
->