PROPOSITIO XXXXIIII
274
Si vero arcus inter casus perpendicularium ponatur minor arcu inter puncta signata cadente: sequentur caetera deinceps quae in quadragesima63.
275
Ponatur nunc arcus cl minor arcu bk: aio tunc quod sinus totus ad sinum arcus fk minor erit, quam sinus arcus fb ad sinum arcus fe.
276
Nam si maior tunc per 39m huius64, arcus cl maior erit bk. Quod contra65 est hypothesim.
277
Si aequalis ratio tunc per 35m, arcus cl erit aequalis arcui bk. Quod rursus est contra hypothesim.
278
Superest ergo ut sinus totus minor sit ad sinum arcus66 fk quam sinus arcus fb ad sinum arcus fe. Quare per 40m huius, arcus ak minor erit arcu cd et arcus al minor arcu bc et sinus anguli akl minor sinu arcus fb, nec non sinus anguli abc minor sinu arcus fk. Quae suppositum secutura in propositione dictum est.
|