PROPOSITIO XXXXIII
269
Item si sinus unius angulorum a perpendicularibus apud signata puncta factorum ponatur maior sinu secundo reliqui perpendicularis: et eadem reliqua sequentur.
270
In eadem descriptione si sinus anguli akl ponatur maior sinu arcus fb vel si sinus anguli abc ponatur maior sinu arcus fk: aio tunc quod maior erit sinus totus ad sinum arcus fk quam sinus arcus fb ad sinum arcus fe.
271
Nam si minor tunc per 40m, sinus anguli akl minor erit sinu arcus fb. Quod est contra hypothesim.
272
Si aequalis ratio tunc per 35m huius, sinus ipsi aequales, quod rursus est contra hypothesim.
273
Superest ergo, ut maior sit sinus totus ad sinum arcus fk quam sinus arcus fb ad sinum arcus fe. Quare per 39m huius, arcus cl maior erit arcu bk et arcus ak maior arcu cd et arcus al maior arcu be et reliqua, quae suppositum secutura in propositione praediximus.
|