PROPOSITIO XXI
139
In triangulo rectangulo ex arcubus circulorum maiorum in super [S:49r]ficie sphaerae, sinus unius acutorum angulorum ad sinum totum est, sicut sinus secundus reliqui acuti ad sinum secundum arcus eum subtendentis.
140
In descriptione 17m huius, in quo triangulum abc ex arcubus circulorum maiorum in superficie sphaerae habens angulum c rectum: demonstrandum est quod sinus anguli abc acuti ad sinum totum est sicut sinus fe arcus, qui sinus secundus est anguli acuti a, ad sinum fb qui sinus secundus est lateris bc ipsum angulum a subtendentis. Constat enim hoc ex 6a huius et conversa proportione.
|