[A:15r] [C:51v] [S:66]
108
Epilogus
Ostensum est ergo iridis primariae semidiametrum per667 angulum668 recti dimidium, secundariae669 vero semidiametrum per undecim decimas octavas670 1/4671 recti anguli672 oculo subtendi. // Item centrum solis, oculi, et centra duarum iridum in eadem recta linea sisti673; // atque adeo674 diversos spectatores diversas irides videre, sicut diversas in speculo imagines. // Item sole horizontem possidente675, semicirculos iridum apparere, sole autem magis elevato, minus semicirculis, ut scilicet aggregatum ex solis et primariae iridis altitudinibus conficiat recti dimidium.
109
Unde si solis altitudo habeat recti anguli dimidium676 aut maius, primaria677 iris apparere nequeat. // In secundaria678 vero iride pro679 dimidio recti, capiendum esse dimidium et octavam680. // Item681 colores praecipuos esse, croceum, viridem, ceruleum682, et rubrum, caeteros683 autem684 esse ligaturas praedictorum, et fortasse685 alios quosdam686 ex aliqua alia propinqua687 reflexione sub dimidio de qua688 tacere magis libuit689, quam [C:52r] aliquid dicere.
110
// Item colores exterioris iridis esse ordine converso et languidiores. Quorum causae690 omnes assignatae sunt. // Postremo illud notandum est691 colores iridis692 in nube rorida693 non esse tamquam inseparabile accidens, tamquam colores in panno, tamquam694 colores in collo columbarum sive in plumis pavonum. Nam si sic esset, colores iridis in uno695 tantum loco apparerent. Quod non est, per 28am696, nam diversi spectatores in diversis locis iridem vident.
111
Generantur igitur illi colores in iride ex reflexione receptae lucis ad determinatum angulum, ut dictum est. // Colores autem in plumis pavonum sunt realiter in ipsis plumis, nam ob697 omni spectatore ibidem videntur, hoc excepto quod mutantur, et alii698 apparent si in [S:67] rectum699, quam si in obliquum pluma talis spectetur. Habet enim ille oculus diversicolor in pluma pavonis pennas extremas grossiusculas, croceas, aureas in rectum spectatas, in obliquum vero virides.
112
Habet in sequenti giro700 introrsum plumas minutiores eiusdem coloris et ad viriditatem quid paululum proclives, in rectum visas, in obliquum croceas. Habet adhuc circulum interiorem caelestem, lucidum, cum aliqua veriditate, in rectum spectanti701, in obliquum vero violaceum702. Habet tandem intimam703 aream violaceam obscuram, in rectum visam, in obliquum vero nigram. //
113
Mutatio autem talis fit, quoniam visus perpendicularis inspicit intima filamina, obliquus vero704 extremos floccos, qui705 alterius sunt coloris. Quod et ars in textura sericae vestis quandoque imitari solet. [C:52v]
In extremo Carnisprivii.706
Correctum mox in arce Catanensi 19 maii die 1554707
|