F r a n c i s c i M a u r o l y c i O p e r a M a t h e m a t i c a |
Introduzione | Help | Pianta | Sommario |
Diaphaneon, seu transparentium libellus | Pars tertia | Diaphanorum tertia pars |
|- | App. | -> | |- | = | -> |
DIAPHANORUM
TERTIA PARS1
1 Quidquid2 ad radii fractionem, praesertim in convexis diaphanis, quaecumque non satis ab aliis explicata sunt, in prima huius libelli parte; quidquid3 vero ad iridis formam, situm, magnitudinem atque colores pertinebat, hactenus non animadversa, in secunda4 paucis complexi sumus. Nunc in tertia veniemus5 ad visualis organi consyderationem6. 2 Operae7 precium8 est enim9 et10 quamplurimi faciendum11, quam fuerit sagax12, quam ingeniosa13 Dei Opt. Max.14 ministra natura15 in huius sensus instrumento, cognoscere. 3 In primis ergo, quoniam visibilium species per diaphanum medium multiplicatae porriguntur, obstaculo vero densiore16 intercipiuntur, idcirco non poterant eaedem sensui, nisi simili, perspicuoque17 corpore receptae repraesentari. 4 Neque rursum huiusmodi corpus alterius modi quam circumquaque regularis et uniformis figurae, existere debuit, quo scilicet, aut rectitudo, aut similis fractio radiorum incidentium simile spectatae rei simulacrum ad interiora18 sensus deferret. Nec minus convexa forma fuit instrumento conveniens, ut quae sola commoda esset ad recipiendas, coëuntibus19 lineis, quamvis magnarum rerum imagines. 5 Lubet hic20 immorari, et singula quaeque particulatim21 indagare. Cum enim diaphanum sit organum, diaphanorum est omnino negocium22. Consultis itaque his23 authoribus24, qui de oculi anatomia quam25 diligentissime scripserunt, rem a principio [C:54r] exorsi26 aperiemus. 6 Quidquid27 enim in oculi structura consyderamus28, aut ad ipsam visionem pertinet, aut ad huius conservationem. Inter ea, quae ad visum spectant, dignitatis arcem obtinent, glacialis, sive crystallinus29 humor, quam30 et pupillam appellare, meo iudicio31 possumus, in qua visiva virtus tamquam in sede consistit, haec est32 utrinque convexa, sed non sphaerica, verum compressa, et a parte anteriori33 compressior, quo34 latiori susciperet35 formas rerum visibilium, spacio36. 7 Hic in organo humorum no[S:70]bilissimus medium sortitur locum. Ab huius forma dependet qualitas visus seu37 brevis seu38 longi, caeteris39 passionibus exclusis, ut postea dicemus. Hic itaque humor in visione recipit species, receptasque per opticum nervum ad communis sensus iudicium40 defert. Hic ergo facit ad recipiendum. 8 Qui autem facit41 ad transmittendum, is est humor albugineus, sive aqueus42, per quem traiiciuntur43 species, et qui alioqui conservat humiditate sua extrinsecus crystallinum44 et intrinsecus45 uveam tunicam, de qua dicemus. Et ut quidam volunt, excrementum46 est ipsius crystallini47. 9 Quod autem facit ad visum adumbrandum, ea fuit uvea tunica opaca villositate adumbrans48 praedictos humores, et quaedam pellicula49 ab ea50 procedens51, similiter villosa, vitrei et aquei52 humoris interstitium. Talis autem adumbratio facit rerum visibilium radios expressius apparere et efficacius ab humoribus praedictis sentiri. Siquidem radii luminum inter opaca aedium recepti sunt evidentiores. 10 Et nos in luce superflua manum aut umbellam oculo [C:54v] superponimus, ut melius prospectemus53. 11 Quod autem in organo visuali pertinet ad conservationem, aut respicit nutrimentum, aut tutamen, aut servitium motus. Ad nutrimentum servit humor vitreus, a quo glacialis nutritur. Item retina54, seu55 retiformis pellicula ex visorio nervo progrediens, et vitreo alimentum suppetens. Adhuc et secundina pellicula, quae56 a tenui meninge, sive a pia matre progenita57 uveam praedictam, cuius pars est, alit. Demum et sclirotica58, quae et posterior pars est corneae, de qua mox loquemur. 12 Quidquid59 autem respicit tutamentum, iam aut [A:16v] intrinsecum, aut extrinsecum. Intrinsecum60 enim tutamentum praestat aranea tela crystallinum61 humorem, ne effluat, cohercens62. Nec minus retina seu retiformis vitreum retrorsum complectens. 13 Item cornea tunica ex quatuor tunicis perspicuis63 ac tenacibus64 compacta65, generale humorum66 retinaculum ac67 tutamen. Extrinseco munimini ascripta68 fuit consolidativa pinguis, alba et densa tunica, a pellicranio, seu pericraneo69 mavis70 progenita et praedictorum contextum vestiens, quae sicut foramine decenti corneam detectam ad radios admittendos ostendit, ita71 sub cornea parvus uveae72 aditus eosdem ad profundiores humores transmittit. Item palpebrae fuerunt oculorum fores, ut patentes visum admitterent, clausae vero cessantem73 conservarent. 14 His cilia, pilorum brevium74 series ad nociva arcenda utrinque adhaerent. Et supercilia quasi ultimae tam preciosae75 structurae [S:71] sepers76 ad humiditatem, si qua conflueret77 superne, intercipien[C:55r]dam. 15 Officio motus funguntur musculi, a diverso quam opticus nervus, foramine de78 cerebro79 prodeuntes. Sed opticum nervum convestiunt80 duae pelliculae, interior a tenui meninge seu pia matre81 secundinam82 faciens, ut dictum est, et exterior a crassa meninge seu83 dura matre propagata, scleroticam84 quae posterior corneae pars est, faciens. Talis est oculi structura, in qua mira naturae sagacitas non nisi per85 summi86 opificis providentiam ordinata. Quae distinctio sic se habet87. |
Inizio della pagina |
-> |