F  r  a  n  c  i  s  c  i        M  a  u  r  o  l  y  c  i        O  p  e  r  a        M  a  t  h  e  m  a  t  i  c  a
Introduzione Help Pianta Sommario
Diaphaneon, seu transparentium libellus Pars prima 21
<- App. -> <- = ->

68 Theorema XXI

In parallelepipedum diaphanum paralleli cadentes, paralleli franguntur, et paralleli exeunt, suntque ingredientes exeuntibus paralleli; in amplum autem progredientes, fracti quoque in amplum profluunt atque in amplum exeunt; conversim vero in angustum ingredientes, in angustum franguntur, atque in angustum exeunt422.

figura 22

69 Ut, si paralleli radii ab, cd in diaphanum bl aequi[C:37r]distantium planorum cadant, ipsi fracti be et df sunt paralleli, et exeuntes extra alterum planum eg et fh paralleli fiunt. Quod quidem ex 2o423 supposito, et 28a424 et 29a425 primi elementorum facile patet. Suntque etiam ab, cd ipsis eg426, fh paralleli427, quod etiam428 iisdem ostenditur429 mediis. 70 Si vero cd et ck430 radii in amplum effluant, tunc etiam et431 fracti df et kl in amplum effluent, similiter ipsi fh et lm exeuntes. Ex inaequalitate enim inclinationum sequitur ut ipsi fdk, et dkl anguli sint duobus rectis maiores, similiter et ipsi hfl et flm. Unde et palam fit, eorundem in amplum432 progressio. Reliquae vero pars433 theorematis luce clarius patet434, si ipsi hf435 et436 ml437 radii quidem ingredientes, at ipsi dc et kc egredientes intelligantur. Hoc438 theorema ponatur post 9um439 . [A:7v]

Inizio della pagina
->