23
Theorema XI
Dum inclinatus in perspicuum planum radius deprimitur, fractus intra ipsum diaphanum elevatur.
Ut si in diaphano a plano inclinatus radius bac ad signum d fractus incidat, qui deinde depressior fiat, sitque eaf, dico quod frangetur ad signum g eritque ipse fractus radius ag elevatior122 ipso ad. Sit enim in planum a perpendicularis ha123, et erit per praecedens theorema124 sicut angulus cah ad angulum fah, sic angulus125 cad ad angulum fag126.
24
Quare127 per 19am128 quinti elementorum, erit, sicut angulus [C:30v] cah ad angulum fah129, sic angulus dah ad angulum gah. Minor autem est angulus cah130 ipso fah. Ergo et ipse dah minor erit ipso gah. Quare ag radius elevatior erit quam ad, quod est propositum. 131
|