F r a n c i s c i M a u r o l y c i O p e r a M a t h e m a t i c a |
Introduzione | Help | Pianta | Sommario |
Theonis data ex traditione Pappi | Liber Primus | Diffinitiones |
|- | App. | -> | |- | = | -> |
Theonis Ex Traditione Pappi Datorum
Liber Primus
Protheoria Marini
1 Datum esse assumptum quid, aut propositum concessibile communiter diffiniunt. Item datum esse ordinatum quid, dixit Apollonius. Datum esse quidpiam notum, Diodorus. Datum esse rem ad unguem, vel prope verum cognitam, Ptolemaeus. Porimon vel porisma esse quid excogitatum, concessumque. Aporon vero ignotum, ut circuli tetragonismum, ordinatum tamen. Haec quo ad generalem diffinitionem. 2 Traditur autem in hoc opere resolvendi et argumentandi modus et via quaedam ad praxim calculumque geometricum.
Diffinitiones
1a Data magnitudine dicuntur areae, lineae et anguli, quibus aequalia possumus exhibere. 2a Ratio dari dicitur, cui eandem possumus exhibere. 3a Rectilineae figurae specie dari dicuntur, quarum anguli dantur, et laterum ratio data. 3 4a Positione dari dicuntur signa, lineae et anguli, quae eundem semper locum obtinent. 5a Circulus magnitudine dari dicitur, cuius, quae ex centro, magnitudine datur. 6a Positione ac magnitudine circulus dari dicitur, cuius centrum positione, et ea, quae [A:1v] ex centro, magnitudine datur. 4 7a Segmenta circuli magnitudine dari dicuntur, in quibus anguli dati sunt, et bases magnitudine datae. 8a Positione et magnitudine segmenta dari dicuntur, in quibus et anguli dantur, et bases positione et magnitudine dantur. 9a Magnitudo magnitudine dato maior est, quando sublato dato, reliquum eidem aequum fuerit. 5 10a Magnitudo magnitudine dato minor est, quando adiecto dato, totum eidem aequum fuerit. 11a Magnitudo magnitudine, dato maior est, quam in ratione, quando ablato dato, reliquum ad idem rationem datam habuerit. 12a Magnitudo magnitudine dato minor est quam in ratione; quando apposito dato, totum ad idem rationem habuerit datam. 6 13a Producta est quae a dato puncto in positione rectam lineam acta recta linea in datum angulum vel in datum punctum. 14a Reducta est, quae a dato puncto lineae positione datae, recta linea in angulo dato agitur. 15a Appositione data est, quae per datum punctum parallelus agitur rectae positione datae.
|
Inizio della pagina |
-> |