F  r  a  n  c  i  s  c  i        M  a  u  r  o  l  y  c  i        O  p  e  r  a        M  a  t  h  e  m  a  t  i  c  a
Introduzione Help Pianta Sommario
Epistulae Propriae XXV
<- App. -> <- = ->

XXV.

Francisco Borgia a Francesco Maurolico

Frascati, 8 luglio 1569

(Archivum Romanum Societatis Iesu, (Ital. 137, c. 264), da (Scaduto 1949, p.136 )

Admodum R.de Pater.

Redditae mihi fuerunt litterae quas P. V. ad me dedit et pergratum fuit intelligere quod ad commune bonum aliquid elaboraverit etiam in senectute sua P. V., cuius lucubrationes non pauci, ut spero, experientur; nondum liber ille Romam perlatum est ut sciam; cum autem nobis oblatum fuerit, curabo ut P. Clavius et alii, si opus sit, ipsum videant, magis ut mea parte pareant voluntati V. P. quam quod id necessarium existimem; curabitur etiam ut liber Venetias mittatur et rectori collegii nostri commendetur, ut ille typographo idoneo excudendum praebeat.

Si quid aliud P. V. scripsit P. Hieronimo Domenech aut P. Clavio, ipsi fortassis cum hoc ipso nuncio responsum facient.

Reliquum est ut orationibus P. V. plurimum me cum reliquis fratribus nostris commendem ac deprecer Dei bonitatem, ut P. V. conservet incolumem et gratiae suae donis in dies magis auget.

Tusculi 8 Iulii 1569.

Inizio della pagina
->