ARSI, Ital. 137, c. 95
lettera autografa, in data 16 aprile 1569, al Preposito Generale della
Compagnia di Gesù; testo segnalato e pubblicato per la prima volta
da M. Scaduto, ll matematico Frarlcesco Maurolico e i gesuiti, in
«Archivum Historicum Societatis lesu», XVIII (1949), pp. 134-135
(riprendo qui il testo fornito dallo Scaduto, correggendo un evidentissimo
errore di stampa, che data la lettera al 1580 invece che al 1569, e suddividen(io
la leltera in paragrafi in ragione dei contenuti).
IlI.mo ac Rev.mo Domino D. Francisco Borgiae Societatis lesu
praefecto generali Franciscus Maurolycus Messanensis.
S. P. D.
Si quis ill hac rerum tempestate literarum studiis locus conceditur,
omnino praecipuus invenitur in religiosorum collegiis et horum praesertim
qui sub te praeside ac patrono militant. Ut enim eorum caritatis opera
et artium bonarum exercitia, quae latissime patent, omittam, iam id quod
ego expertus sum tacere minime possum. Qui cum olim ab adolescentia mathematicis
disciplinis operam dedissem, ac demum curarum sarcinis exoneratus, monasticae
quietis portum ac accessum quaererem, eorum qui scientias omnes affectant,
precibus fatigatus cogor ad intermissum studium redire. Nec, quod ego sentio,
quodque verum est dissimulabo. Nam eorum suasu, hortatibus ac stimulis
impulsus revixi et acutior evasi. Utque quantocius eis satisfacerem, meque
quam primum possem, ab isto debito solverem, compendia quaedam edidi in
quibus summatim necessaria quaeque langens, pleraque ab aliis omissa, neglecta
vel non animadversa supplevi. Hic nos favorem tuum ac patrocinium, Rme.
Praeses, imploramus, tibique labores nostros commendamus ut opus tale authoritate
tua fultum et ab invidiae iaculis tutum palam prodeat. Quod si impetrabimus,
res non tantum in collegii tui, sed in studiosorum etiam omnium utilitate
redet, quippe qui, si quid in legendis his profecerint, id omne tibi acceptum
referent.
Ill.mus Princeps D. Franciscus Santapacius, messanensium nunc strategus,
quanta cum laude in Reipublicae huius administratione se gessit, tanto
et interiore affectu literatos fovet. Huic nuncupatoriam praescripsimus
epistolam utpote viro de patria, de iuris equitate, deque literis benemerentissimo,
ut liber geminato suffragio tamque navis velis remisque impulsu prospere
navigaret. Vincentius Nucius Syracusius, qui in hoc Messanae D. Nicolai
collegio magna cum modestia et oboedientia conversatur, hortando, sollicitando
ac precando nihil operae omisit, nihil laboris, ut opus praedictum compleretur,
et proinde benevolentiam tuam absque meo intercessu aut commendatione promeretur.
Quae non minus mihi gratia extiterit, quam si memetipsum tantundem diligeres.
Quod autem a Christophoro Clavio qui ex familia tuorum Romae mathematicam
profitctur, literas non receperis, admiror, cum ad cum scripsissem et eius
opera in recognitione aut correctione nostrarum lucubrationum desiderassem.
Nec minus R.di D. Hieronimi Domenec, ad quem simul literas dederam, responsum
expectabam: quae quanti faciam et amem exprimere non valeo.
Interea si quid in obsequium servitiumque tuum potero, tuus, o generose,
quid optes, explorare labor, mihi iussa capessere fas est.
Messanae 16 Aprilis MDLXIX.
Se tibi commendat qui te venerande salutat,
Et breve Maurolycus scripsit epistolium
|