F  r  a  n  c  i  s  c  i        M  a  u  r  o  l  y  c  i        O  p  e  r  a        M  a  t  h  e  m  a  t  i  c  a
Introduzione Help Pianta Sommario
Epistulae Propriae XXIV
<- App. -> <- = ->

XXIV.

Francesco Maurolico a Marco Antonio Amulio

Messina, 4 maggio 1569

Lettera di dedica dei Problemata mechanica (Messina, 1613)

Epistola Maurolyca

Ad Illustrissimum Dominum D. Marcum Antonium Amulium S.R.E. Cardinalem scripta.

Quod tardus exequor mandatum tuum, Illustrissime Praesul, illa me potissimum ratio excusat, quod onus assumptum tam theorico, quam mathematico indigebat negotio: neque ego tantum mihi arrogabam, ut utrumque mihi adscriberem. Videmus enim passim, architectos, fabros, sculptores, aut pictores, geometriae disciplinae ignaros; contra philosophos complures, ac disputatores practicae professionis expertes. Unde si quid occurrat, in quo utraque facultate opus sit, in eo tam hos, quam illos deficere necesse est. Excipio ex hoc numero Vitruvium cui neutram professionem defuisse non dubium est. Quandoquidem in opere suo doctissimo, non solum architecturam, sed mathesim omnimodam optime profitetur. Nos autem licet, nec tantum theoriae, nec tantum exercitii, quantum hic erat necessarium, teneamus; breviarium, quod nulli non facere licet scripsimus. Namque hoc, ut pleraque Aristotelis opera, ob oscuritatem, iuditio meo, potius breviatore, quam commentatore indiget, cui nonnulla consultius professoribus adiecimus. Ubi autem de magnete lapide, necnon ubi de iride quaesita ponimus ab experientia (ratione praevia) deducimus causas. Nec interim peritorum iudicium, siquid elimandum, aut supplendum fuerit formidabo, in re praesertim tam dubia, in qua primates etiam authorum lapsi sunt. Itaque mihi tam servitutis tuae correctio, quam benevolentiae indulgentia gratum erit.

Vale Messanae in freto Siculo 4 Nonas Maii 1569.

Inizio della pagina
->