F  r  a  n  c  i  s  c  i        M  a  u  r  o  l  y  c  i        O  p  e  r  a        M  a  t  h  e  m  a  t  i  c  a
Introduzione Help Pianta Sommario
Epistulae Propriae I
|- App. -> |- = ->

I.

Francesco Maurolico a Ettore Pignatelli

Messina, 14 agosto 1528

Lettera di dedica dei Grammaticorum rudimentorum libri sex (S1, cc. 1v--2r) al duca di Monteleone e viceré di Sicilia.

[S:1v] Illustrissimo Domino

D. Hectori Pignatello Montisleonis duci,

Siciliae proregi ac generali capitaneo dignissimo,

Franciscus Maurolycius Messanensis

Felicitatem.

Diu, multumque dubitavi Princeps Illustrissime an istanc nostram lucubratiunculam tibi dedicarem, tum quia videbaris maiori et ornatiori munere dignus, tum etiam quia graviores te curae hac praesertim tempestate detinebant; quippe qua nec tu maturis consiliis, nec magnanimus D. Camillus filius tuus generosus instructo exercitu cessatis imperatorii nominis hostibus obviam ire. Sed quamvis erubescam parvum hoc humile atque intempestivum munus tibi destinare, non verebor tamen te mihi defensorem assciscere. Quem enim sibi patronum nominare hic libellus potissimum eligere poterat, nisi te, quem caesarea providentia huic insulae praefecit, ut severa pariter et clementi iustitia esses et impiorum vindex et bonorum munerator? Quare si munus respues, patrocinium non denegabis. Quamquam, ut spero (quae tua est humanitas), nec oblatum contemnes. Delectaris enim non parum liberalibus studiis, quatenus publica et altiora negocia permittunt. Hoc igitur benigne accipito: damus enim quod possumus, quoniam quod desyderamus non licet. Poterit idem et clarissimorum nepotum tuorum esse munus, quos, fama est, moribus et ingenio in dies proficere, et iandudum ab annis teneris gravia et sublimiora sapere. Quamobrem hic grammaticarum institutionum libellus eo futurus est illis gratior. Quin proculdubio et literatis omnibus erit iucundissimus, si a te placide susceptus ac probatus palam prodire iubebitur. Vale et vive felix. Messanae Augusti luce XIIII, M.D.XXVIII.

Ad eundem illustrissimum principem elegum carmen.

Inclyte Dux, magno qui nomen ab Hectore sumens
Hectorea non es nobilitate minor:
Suscipe nunc vultu munuscula nostra benigno:
Et nimium timidae dirige vela ratis.
Pagina regales dudum subitura penates
Stat procul, et trepido pectore nostra pavet.
Nam dubitat, ne sit dignum te principe munus:
Neu strepat ingrata carmina rauca chely.
Saepe sed heroes dignantur humillima summi:
Et tenues animos mens generosa videt.
Ingenium nobis reddes tu fronte serena.
Quaeque damus facies ut preciosa sient.
Si tibi chrysolithos, aut aurea vasa tulissem:
Quid nisi quamprimum destituenda darem?
Divitiae, vestes, caelataque signa peribunt:
Quam tribuent musae, fama perennis erit.
Sed tua quisquis avet praeconia claudere versu:
Sicanium modicis vult mare ferre cadis.
Hic ego maeonio vellem resonare boatu:
Hic vellem vires, rebus habere pares.
Attamen experiar, si laudum forte tuarum
Exiguum quidquam commemorare queam:
Plena coronati referent tibi carmina vates:
A quibus uberius concelebrandus eris.
Quare age tu nostri Mecoenas temporis esto:
Nomine et hectoreo nulla camoena vacet:
Ut, cum victa situ templorum saxa iacebunt:
Altaque pyramidum marmora pulvis erunt:
Te tamen ora legant: et murmure lata secundo
Extremi populos fama per orbis eat.
Interea nostri praeludia sume libelli:
Si modo pars tibi nunc temporis ulla vacat.
Hunc ubi (quod spero) protexeris atque probaris:
Spernat ut invidiae tela: beatus ero.
Nunc precor, ut Superi faciles tua vota secundent:
Nestoris et vivas laetusque ubique dies.

Inizio della pagina
->