F  r  a  n  c  i  s  c  i        M  a  u  r  o  l  y  c  i        O  p  e  r  a        M  a  t  h  e  m  a  t  i  c  a
Introduzione Help Pianta Sommario
Arithmeticorum libri duo Liber secundus 70
<- App. -> <- = ->

Propositio 70a

361 Duae quantitates bimembres eiusdem generis invicem commensurabiles per ordinem sex irrationalium sumptae, inter se multiplicatae, producunt singulas binomii species.

Quod quinquagesima octava311 propositio de quadrato, haec de producto irrationalium concludit. Sunto, exempli gratia, ab singulae quantitates bimedialia secunda invicem commensurabilia; quarum productum312 sit c. 362 Aio, quod c est binomium tertium. Sit enim ipsi a313 aequalis quantitas d, et ex a in d fiat e. Eritque e quadratum ipsius a et perinde binomium tertium per quinquagesimam octavam huius. Et quoniam per primam sexti, sicut b ad d sic c ad e314 et ipsa b ipsi d per hypothesim commensurabilis est, idcirco per quadragesimam octavam [C:146v] huius, et c ipsi e315 commensurabilis erit. Sed e binomium tertium, ergo per sexagesimam quartam et c binomium tertium est. Quod fuit demonstrandum. 363 Quod si ab ponantur binomia commensurabilia, erit c316 binomium primum; si autem ab bimedialia prima commensurabilia, hinc c317 binomium secundum; si maiores, binomium quartum; si potentes rationale ac mediale, binomium quintum; si potentes duo medialia, binomium sextum esse demonstrabitur; sicut propositio concludit.

figura 69

Inizio della pagina
->