F  r  a  n  c  i  s  c  i        M  a  u  r  o  l  y  c  i        O  p  e  r  a        M  a  t  h  e  m  a  t  i  c  a
Introduzione Help Pianta Sommario
Arithmeticorum libri duo Liber secundus 67
<- App. -> <- = ->

Propositio 67a

355 Omnis quantitas potentialiter commensurabilis alicui ex irrationalibus, est eiusdem generis quantitas.

Sit exempli gratia, quantitas a bimediale secundum; sitque ipsi a potentialiter commensurabilis ipsa b. Aio, quod b est etiam bimediale secundum. Sunto enim quadrata ipsius a ipsa c atque ipsius b ipsa d eritque, per quinquagesimam octavam huius, c binomium tertium; commensurabilis [C:145v] autem est per hypothesim ipsi c ipsa d. 356 Igitur per sexagesimam quartam huius d binomium tertium est. Sed ipsius d radix ipsa b est. Ergo per quinquagesimam septimam b bimediale secundum erit. Quod fuit demonstrandum. Similiter in caeteris irrationalibus, tam bimembribus, quam residualibus constabit propositum.

figura 66

Inizio della pagina
->