F  r  a  n  c  i  s  c  i        M  a  u  r  o  l  y  c  i        O  p  e  r  a        M  a  t  h  e  m  a  t  i  c  a
Introduzione Help Pianta Sommario
Arithmeticorum libri duo Liber secundus 45
<- App. -> <- = ->

Propositio 45a

272 Omnes duae quantitates, quarum una commensurabilis est alicui tertiae, reliqua241 vero eidem incommensurabilis, [C:131v] sunt adinvicem incommensurabiles.

Exempli gratia, magnitudinum ab una scilicet a sit commensurabilis ipsa c, reliqua vero b incommensurabilis eidem c. 273 Aio tunc, quod ipsae ab invicem incommensurabiles sunt. Secus enim erunt ab commensurabiles. Sed ipsae ac per hypothesim commensurabiles. Igitur per praemissam erunt bc invicem commensurabiles, quod est supposito contrarium. Non igitur sunt ab invicem commensurabiles; ergo incommensurabiles. Quod est propositum.

figura 51

Inizio della pagina
->