F  r  a  n  c  i  s  c  i        M  a  u  r  o  l  y  c  i        O  p  e  r  a        M  a  t  h  e  m  a  t  i  c  a
Introduzione Help Pianta Sommario
Arithmeticorum libri duo Liber secundus 44
<- App. -> <- = ->

Propositio 44a

270 Omnes duae magnitudines uni commensurabiles, sunt invicem commensurabiles.

Duae quantitates sint ab quae singulae sint ipsi c commensurabiles. Aio239, quod et ipsae ab sunt ad invicem commensurabiles. Nam cum ac sint commensurabiles, erunt, per praecedentem, sicut numerus ad numerum; et similiter, quoniam cb commensurabiles, erunt et sicut numerus ad numerum. 271 Sumantur igitur per quartam octavi Euclidis tres numeri def continuantes duas rationes scilicet, ut sicut est a ad c sic sit numerus d ad numerum e et sicut c ad b sic sit numerus e ad numerum f et tunc ex aequali erit sicut numerus d ad numerum f sic quantitas a ad quantitatem b. Igitur per secundam partem praecedentis quantitates ab sunt ad invicem commensurabiles. Quod est propositum.240

figura 50

Inizio della pagina
->