F r a n c i s c i M a u r o l y c i O p e r a M a t h e m a t i c a |
Introduzione | Help | Pianta | Sommario |
Arithmeticorum libri duo | Liber secundus | 3 |
<- | App. | -> | <- | = | -> |
Propositio 3a 32 Quantitates, quarum denominatores sunt aequales, sunt adinvicem sicut numeratores. Sint duae quantitates [C:89r] ab cd quarum denominatores bd ponantur aequales, numeratores autem sint ac. Aio, quod quantitas ab ad quantitatem cd est sicut a ad c. Nam ratio quantitatis ab ad quantitatem cd componitur ex ratione ipsius ab ad positam, et ex ratione positae ad34 ipsam cd. 33 Numeri autem a ad numerum c ratio componitur ex ratione numeri a ad numerum b, et ex ratione numeri b vel d (sunt enim aequales per hypothesim) ad numerum c. Sed per diffinitionem terminorum, quantitas ab ad positam est sicut numerus a ad numerum b, quantitas autem posita ad quantitatem cd sicut numerus d ad numerum c. Igitur per aequam35 proportionem erit quantitas ab ad quantitatem cd sicut numerus a ad numerum c. Quod erat demonstrandum.
|
Inizio della pagina |
-> |