F  r  a  n  c  i  s  c  i        M  a  u  r  o  l  y  c  i        O  p  e  r  a        M  a  t  h  e  m  a  t  i  c  a
Introduzione Help Pianta Sommario
Arithmeticorum libri duo Liber secundus 40
<- App. -> <- = ->

[C:123v]

Propositio 40a

229 Duarum rationum propositarum alteram ab altera subtrahere.

Sunto duae rationes a ad b et c ad d oportet subtrahere hanc ab illa. Hoc fiet per multiplicationem terminorum ordine permutato, sic: ducatur d in a et fiat e; ducatur c in b et fiat f. Dico ergo, quod206 ratio e ad f est, quae restat207 post subtractionem rationis c ad d a ratione ipsius a ad b. Quod sic ostenditur. 230 Ex c in a fiat g et tunc,208 quia c multiplicans ipsos ab facit gf, erit sicut a ad b sic g ad f et quoniam a multiplicans ipsos cd facit ipsos ge erit sicut c ad d sic iam g ad e. Sed ratio g ad f componitur ex ratione g ad e et ex ratione e ad f ergo ratio a ad b componitur ex iisdem. Fuit autem sicut c ad d sic g ad e. Igitur ratio a ad b componetur ex rationibus c ad d et e ad f. Quare ablata ratione c ad d a ratione a ad b supererit ratio e ad f; quod erat demonstrandum.

figura 46

g a c
e ... d
f b
Inizio della pagina
->