F  r  a  n  c  i  s  c  i        M  a  u  r  o  l  y  c  i        O  p  e  r  a        M  a  t  h  e  m  a  t  i  c  a
Introduzione Help Pianta Sommario
Arithmeticorum libri duo Liber secundus 29
<- App. -> <- = ->

Propositio 29a

190 Numerus multitudinis imparium ab unitate dispositorum in se ductus, producit aggregatum ipsorum imparium omnium.

Exempli gratia, sint quinque impares abcde ab unitate dispositi; dico quod quoniam quinque sunt, quinarius in se ductus producit aggregatum ipsorum quinque imparium. Nam, per quintamdecimam praecedentis libri, quinque dicti impares aggregati conficiunt quintum numerum quadratum, qui ex quinario in se ducto producitur. Verum est ergo propositum in omni casu.

figura 39

Inizio della pagina
->