F  r  a  n  c  i  s  c  i        M  a  u  r  o  l  y  c  i        O  p  e  r  a        M  a  t  h  e  m  a  t  i  c  a
Introduzione Help Pianta Sommario
Arithmeticorum libri duo Liber secundus 28
<- App. -> <- = ->

[S:116]

Propositio 28a

189 Radicum ab unitate per ordinem dispositarum, ultima in succedentem multiplicata producit numerum cuius dimidium est aggregatum ipsarum radicum omnium.

Nam per septimam praecedentis libri tale productum est duplum trianguli collateralis ultimae radicis; triangulus autem est per diffinitionem aggregatum omnium radicum usque ad ultimam inclusive. Cum ergo dimidium talis producti [C:116v] sit aequale triangulo, erit et aequale aggregato radicum. Quod est propositum.

Inizio della pagina
->