F r a n c i s c i M a u r o l y c i O p e r a M a t h e m a t i c a |
Introduzione | Help | Pianta | Sommario |
Arithmeticorum libri duo | Liber secundus | 96 |
<- | App. | -> | <- | = | -> |
Propositio 96a 429 Bimembris quantitas et residualis non solum inter se magnitudine, sed etiam potentialiter in infinitum incommensurabiles sunt. Sit a quaecunque bimembris, b vero quaelibet residualis. Aio, quod ab incommensurabiles ad invicem sunt: secus enim per sexagesimam quartam huius, essent eiusdem generis; quod est contra hypothesim. Deinde sint ipsarum ab quadrata prima cd secunda ef et deinceps. 430 Eruntque per quinquagesimam octavam et sexagesimam primam c [S:162] binomium, et d residuum; item e binomium primum, et f residuum primum. Igitur per praecedentem tam ipsa cd inter se, quam ipsa374 ef inter se et deinceps sequentia inter se incommensurabilia sunt. Quare ipsorum ab tam [C:157v] primae, quam secundae, quam sequentes in infinitum potentiae375 sunt incommensurabiles; sicut demonstrandum proponitur. Corollarium 431 Manifestum est igitur, quod sicut omnis bimembris de numero sex generum quantitatis, primum quadratum est binomium; secundum vero, tertium et omne sequens in infinitum semper est binomium primum; ita omnis residualis ex alio senario quantitatis primum quadratum residuum, secundum vero, tertium et quotcunque deinceps semper est residuum primum. Quod non est parva admiratione dignum.
|
Inizio della pagina |
-> |