F  r  a  n  c  i  s  c  i        M  a  u  r  o  l  y  c  i        O  p  e  r  a        M  a  t  h  e  m  a  t  i  c  a
Introduzione Help Pianta Sommario
Arithmeticorum libri duo Liber primus 35
<- App. -> <- = ->

Propositio 35a

137 Omnis pyramis pentagona constituitur113 ex pyramide triangula collaterali et ex duplo praecedentis.

Cum per diffinitionem [C:24r] pentagona pyramis construatur114 ex pentagonis ab unitate per ordinem aggregatis, iam, exempli gratia, quinta pyramis pentagona constabit ex unitate et quatuor sequentibus pentagonis superficialibus. 138 Quatuor autem tales pentagoni, per diffinitionem, fiunt ex coniunctione quatuor collateralium quadratorum et quatuor praecedentium triangulorum, singuli singulorum. Quadrati quoque tales quatuor per undecimamhuius constant ex coniunctione quatuor collateralium triangulorum et totidem praecedentium triangulorum. 139 Igitur quinta pyramis pentagona constabit ex aggregatione unitatis quatuor sequentium triangulorum, duplique115 totidem praecedentium trian [S:15] gulorum. Sed per diffinitionem unitas et quatuor sequentes trianguli faciunt pyramidem triangulam116 quintam117; et quatuor praecedentes trianguli faciunt triangulam pyramidem quartam. Ergo quinta pyramis pentagona construetur118 ex aggregatione pyramidis triangulae quintae, duploque quartae. Quod est propositum. Similis est coeterorum locorum demonstratio.

    1 ad 1
1 1 3 ad 5
3 3 6 ad 12
6 6 10 ad 22
10 10 15 ad 35

20 20 35 ad 75

Inizio della pagina
->