F  r  a  n  c  i  s  c  i        M  a  u  r  o  l  y  c  i        O  p  e  r  a        M  a  t  h  e  m  a  t  i  c  a
Introduzione Help Pianta Sommario
Arithmeticorum libri duo Liber primus Prolegomena
<- App. -> <- = ->

[S:1] [C:13r]

Maurolyci Abbatis

Messanensis

Mathematici,

Arithmeticorum Liber Primus.

Prolegomena.

43 Cum Euclides agat de planis, solidis, quadratis, cubisque numeris, de caeteris alteriusmodi formis, ut triangulis, pentagonis, hexagonis et sequentibus tam superficialibus quam solidis, neque apud nostros, neque apud Graecos (quem sciam) satis scripsit quispiam: 44 nec ipse Pythagoras, sive Iamblicus, aut Nicomachus, a quibus Boetius noster, quicquid de arithmeticis tradidit, mutuatus est; Iordanus autem, meo quidem iudicio, melius utique egisset, si ab aliis omissa plenius tractasset, potiusquam in repetendis iis quae ab Euclide satis fuerant demonstrata, frustra insudasset. 45 Nos igitur conabimur ea, quae super hisce numerariis formis nobis occurrunt, exponere: multa interim faciliori via demonstrantes, et ab aliis authoribus aut neglecta aut non animadversa supplentes. Sed iam a diffinitionibus inchoantes, reliqua commodius exequemur.

Inizio della pagina
->