F  r  a  n  c  i  s  c  i        M  a  u  r  o  l  y  c  i        O  p  e  r  a        M  a  t  h  e  m  a  t  i  c  a
Introduzione Help Pianta Sommario
Arithmeticorum libri duo Liber primus 24
<- App. -> <- = ->

<Propositio> 24a

105 Omnis numerus perfectus est hexagonus tetragonicus sive primus.

Hoc nos sic demonstrabimus. Exponantur ab unitate continuati numeri78 pariter pares, hoc est, in proportione continua dupla a b c d e quorum aggregatum sit numerus primus qui sit f et ex e postremo in f producatur g qui per ultimam noni Elementorum Euclidis, erit numerus perfectus. 106 Ostendendum igitur est, quod g hexagonus est, non aequiangulus, hoc pacto. Sit ipsius e duplus ipse h. Et tunc si ab ipso b secundo et ab ipso h dematur primus, scilicet unitas, erit per penultimam noni79 praedicti, sicut residuum ipsius b ad unitatem, sic residuum ipsius h ad aggregatum ipsorum abcde80. 107 Sed residuum ipsius b est unitas et perinde aequalis unitati. Igitur et residuum ipsius h aequale erit aggregato ipsorum abcde81 , hoc est, ipsi f. Verum si ab ipso h duplo ipsius e et perinde numero pari subtrahatur unitas, iam superest numerus impar collateralis ipsius e in radicibus. [C:20v] Ergo talis impar est ipse f. 108 Quare per vigesimam huius, e radix multiplicans ipsum f collateralem imparem, generat hexagonum sibi collateralem. Fuit autem tale productum ipse numerus g omnino igitur et g numerus hexagonus est. Quod demonstrandum fuit.

figura 9

Inizio della pagina
->