F  r  a  n  c  i  s  c  i        M  a  u  r  o  l  y  c  i        O  p  e  r  a        M  a  t  h  e  m  a  t  i  c  a
Introduzione Help Pianta Sommario
Arithmeticorum libri duo Liber primus 23
<- App. -> <- = ->

[S:10]

<Propositio> 23a

103 Hexagoni primi ab unitate continuati per ordinem, sunt [C:20r] et trianguli numeri locorum imparium.

Nam per vigesimam huius, radices singulae in singulos impares multiplicatae, producunt per ordinem hexagonos ipsos. 104 At per praecedentem, radices singulae in singulos item impares ductae procreant triangulos imparium collaterales per ordinem. Igitur et trianguli imparium locorum sunt et hexagoni per ordinem continuati; sicut demonstrandum proponitur.

Corollarium77

Unde manifestum est, quod omnis hexagonus tetragonicus est et triangulus numerus.

Inizio della pagina
->