F  r  a  n  c  i  s  c  i        M  a  u  r  o  l  y  c  i        O  p  e  r  a        M  a  t  h  e  m  a  t  i  c  a
Introduzione Help Pianta Sommario
Arithmeticorum libri duo Liber primus 11
<- App. -> <- = ->

<Propositio> 11a

74 Omnis triangulus cum praecedenti triangulo coniunctus perficit55 quadratum sibi collateralem.

Exempli gratia: triangulus quintus scilicet 15 cum triangulo praecedenti scilicet 10 perficit quadratum quintum. Nam 15 per diffinitionem trianguli constat ex praecedenti triangulo et radice 5. 75 Igitur aggregatum talium duorum triangulorum constat ex tali radice et duplo trianguli praecedentis, [C:17r] hoc est, ex 5 et duplo ipsius 10. Sed duplum ipsius trianguli 10 per antepraemissam est parte altera longior quintus; ergo dictum triangulorum aggregatum, aequale erit aggregato ex parte altera longiore56 quinto et ex radice quinta. 76 Per praecedentem autem, parte altera longior quintus cum radice quinta conflat quintum quadratum. Igitur dictum triangulorum 15 et 10 aggregatum perficit quadratum quintum; quod est propositum.

20 graffa aperta
10 graffa chiusa 25
10 graffa chiusa 15
  5

Inizio della pagina
->