Prolegomena
488
Restat adhuc nobis ostendendum quod sicut contingit cubos538 primi generis fieri ex congerie unius, duorum, trium et deinceps imparium per ordinem ab unitate succedentium singulos ab unitate continuatos in infinitum; ita et cubis centralibus similem dignitatem esse a natura tributam: ut scilicet ipsi cubi centrales ab unitate seriatim dispositi singuli constituantur ex aggregato unius, trium, quinque, septem et deinceps imparium successive [C:71r] sumptorum ab unitate imparium numerorum, semperque sub multitudine imparium per ordinem accepto. Demonstrabimus autem hoc, praemissis aliquot539 necessariis praeambulis.
|