F  r  a  n  c  i  s  c  i        M  a  u  r  o  l  y  c  i        O  p  e  r  a        M  a  t  h  e  m  a  t  i  c  a
Introduzione Help Pianta Sommario
Arithmeticorum libri duo Liber primus 6
<- App. -> <- = ->

<Propositio> 6a

63 Omnis radix cum radice praecedenti, facit sibi collateralem imparem; cum sequenti vero sequentem.

Nam binarius cum unitate facit ternarium; cum ternario autem iunctus, facit binario maiorem et ideo imparem sequentem, scilicet 5 per quartam praemissam. 64 Rursus, cum ternarius coniunctus cum binario, faciat quinarium, imparem sibi collateralem, iam idem cum quaternario radice sequenti faciet binario maiorem, hoc est, imparem sequentem, per quartam praecedentem, qui septenarius52 est. Eodemque modo in infinitum, sicut propositio concludit.

Inizio della pagina
->