PROPOSITIO XXIV.
Duabus sphaericis portionibus super unum planum existentibus, maior est superficies exterioris.
Ut si portiones sphaericae ABC, DEF, quarum exterior ABC, stent super planum, in quo recta ADFC, maior erit superficies ABC. Stent enim ex altera parte eiusdem plani portiones sphaericae AGC, DHF singulae suis conterminis aequales, et similes; eritque per quartum postulatum, totalis superficies ABCG maior totali superficie DEFH includens videlicet inclusa: ergo, et dimidium dimidio maius; superficies scilicet ABC superficie DEF. Quod fuit demonstrandum.
|