F  r  a  n  c  i  s  c  i        M  a  u  r  o  l  y  c  i        O  p  e  r  a        M  a  t  h  e  m  a  t  i  c  a
Introduzione Help Pianta Sommario
Praeparatio ad Archimedis opera 19
<- App. -> <- = ->

PROPOSITIO XIX.

Similium sphaericarum portionum superficies sunt quadratis diametrorum proportionales.

Eadem huic, quae praecedenti, demonstratio inserviet; hoc excepto, quod pro totalibus sphaerarum superficiebus, capiantur portionum superficies: et pro integrorum solidorum tornatilium superficiebus capiantur partiales ipsorum superficies, quae similibus sphaerarum portionibus inscriptae similes sunt: unde concludetur propositum, quod scilicet talium portionum superficies erunt quadratis ex sphaerarum diametris, atque etiam ex diametris circulorum, super quos portiones consistunt, proportionales. Quandoquidem talium circulorum diametri sunt sphaerarum diametris, propter portionum similitudinem, proportionales.

Inizio della pagina
->