F  r  a  n  c  i  s  c  i        M  a  u  r  o  l  y  c  i        O  p  e  r  a        M  a  t  h  e  m  a  t  i  c  a
Introduzione Help Pianta Sommario
Praeparatio ad Archimedis opera 16
<- App. -> <- = ->

PROPOSITIO XVI.

Conorum-colurorum similium curvae superficies sunt quadratis, quae ex diametris correlativarum basium, proportionales.

Nam cum coluri-coni segmenta sint conorum: et similes coni-coluri similium conorum similiter factae portiones erunt. Sed per decimamtertiam huius, desectorum conorum, quoniam similes sunt, superficies sunt quadratis, quae ex diametris basium proportionales; et integrorum conorum, qui similes sunt, superficies quadratis, quae ex diametris basium, proportionales: et ideo superficiebus desectorum conorum proportionales; quandoquidem basium diametri basium diametris proportionales. Igitur per decimamnonam quinti, et relictorum conorum-colurorum superficies dictarum diametrorum correlativarum quadratis proportionales erunt: sicut proponitur demonstrandum,

Inizio della pagina
->