PROPOSITIO XIX.
Si in portione, quae continetur a recta, et a sectione rectanguli coni, a medio basis ducatur recta penes diametrum, vel ipsa diameter: vertex portionis est signum, secundum quod ducta penes diametrum secat coni sectionem.
Sit enim portio ABG contenta a recta AG, et sectione rectanguli coni ABG, et secta bifariam AG in puncto D, ducatur BD penes diametrum, vel ipsa diameter. Aio quod B signum vertex est sectionis ABG: nam cum ipsae AD, DG sint aequales, et ipsa BD diameter, vel penes diametrum: erit per 2. huius libri, quae AG parallelus ipsi BE, secundum B signum contingenti sectionem: unde manifestum est, quod kathetorum a peripheria ABG ad rectam AG cadentium, maximus erit, qui a signo B cadit: itaque portionis ABG vertex est signum A: quod est propositum.
|