F  r  a  n  c  i  s  c  i        M  a  u  r  o  l  y  c  i        O  p  e  r  a        M  a  t  h  e  m  a  t  i  c  a
Introduzione Help Pianta Sommario
Archimedis quadratura parabolae 14
<- App. -> <- = ->

PROPOSITIO XIV.

figura 14

Sit rursum libra ABG, cuius medium B, trapetium autem KDTR, cuius latera KD, TR, vergant ad G, latera autem DT, KR sint katheti ad BG, et suspendatur a libra secundum, EH, spatium autem Z suspendatur secundum, A, et aequaliter repat cum trapetio TK sic iacente; et sicut est AB ad BE, sic sit trapetium TK ad spatium L; sicut [S:187] autem AB ad BH, sic idem trapetium ad spatium M; aio spatium Z ipso quidem L maius, ipso autem M minus esse: quod non secus ostendetur ac praecedens sumpto scilicet centro gravitatis trapetii TK, et per ipsum centrum ducta linea penes ipsam ED, vel HK, donec occurrat ipsi EH in aliquo puncto, unde pendeat trapetium TK.

Inizio della pagina
->