F  r  a  n  c  i  s  c  i        M  a  u  r  o  l  y  c  i        O  p  e  r  a        M  a  t  h  e  m  a  t  i  c  a
Introduzione Help Pianta Sommario
Archimedis quadratura parabolae 12
<- App. -> <- = ->

[S:186]

PROPOSITIO XII.

figura 12

Sit rursum libra ABG, cuius medium B, trapetium autem DKTR, cuius latera DK, RT, vergant ad G; latera vero DR, KT kathetos ad BG, et producta occurrant ipsi AG apud puncta B, H; mox spatium Z suspensum apud A aequaliter repat cum trapetio DT sic se habente, ut nunc iacet; et sicut est AB, ad BH, sic sit trapetium DT ad spatium L. Aio spatium Z minus esse spatio L. Quod quidem non aliter demonstrabitur, quam praemissa sumpto videlicet centro gravitatis in trapetio DT, et per ipsum centrum ducta linea penes ipsa DR, KT latera.

Inizio della pagina
->