F  r  a  n  c  i  s  c  i        M  a  u  r  o  l  y  c  i        O  p  e  r  a        M  a  t  h  e  m  a  t  i  c  a
Introduzione Help Pianta Sommario
Archimedis de momentis aequalibus Liber quartus 5
<- App. -> <- = ->

PROPOSITIO V.

Parallelepipedi solidi centrum est in communi sectione trium axium.

Tres enim axes in solido parallelepipedo sunt, qui coniungunt centra oppositarum basium binarum, binarum, et binarum sese invicem in uno puncto secantes; tales autem axes sunt communes sectiones trium parallelogrammorum; quorum unumquodque medium interiacet, et aequidistat oppositis solidis basibus: itaque cum per 3. huius, centrum talis solidi sit ipsum uniuscuiusque dictorum parallelogrammorum centrum: omnino erit punctum illud, quod tribus parallelogrammis commune est: punctum autem tale est, in quo se intersecant rectae tres, quae sunt trium parallelogrammorum communes sectiones, hoc est tres ipsi axes: quemadmodum proponitur demonstrandum.

Inizio della pagina
->