[S:108] PROPOSITIO XXXXV.
Si aequeponderantium centro centrum tertii gravis cohereat; tria gravia nihilominus ab eodem centro aequeponderabunt.
Duo gravia A, B aequeponderent a centro C: sit et ipsum C gravis DE centrum. Aio quod tria pondera A, B, E, D ab eodem centro C aequeponderabunt; secetur enim grave ED in duo gravia aequalia E, D, quorum centra sint E, D, quae per 16. huius, aequaliter distabunt a communi centro C: et per x. E, D gravia ab ipso C puncto aequeponderabunt: itaque quoniam ipsis A, B a puncto C aequeponderantibus adiiciuntur E, D gravia ab eodem C puncto aequeponderantia: ideo per praecedentem, aggregata A, E, et D, B ab eodem centro C aequeponderabunt: quod erat demonstrandum.
|