Propositiones, quarum quaedam sunt theoremata, quaedam problemata.
PROPOSITIO PRIMA.
A punto quolibet ad horizontem perpendicularis linea producta in centrum universale cadit.
A punto quolibet, quod sit A cadat linea quaepiam AB ad horizontem ipsius punti perpendicularis: aio quod AB producta in centrum universale cadit: nam si AB producta in centrum universale non cadit; sit ergo extra ipsam universale centrum C, a quo ducatur ad A punctum recta CA: eritque per diffinitionem horizontis AC ipsi horizonti perpendicularis. Fuit autem AB eidem horizonti perpendicularis: Igitur per 6.11. Elementorum Euclidis. aequidistantes sunt BA, AC lineae: coincidunt vero, quod est absurdum: non igitur est centrum universale extra AB lineam: omnino ergo in ipsa AB linea producta cadet: quod fuit demonstrandum.
|