F  r  a  n  c  i  s  c  i        M  a  u  r  o  l  y  c  i        O  p  e  r  a        M  a  t  h  e  m  a  t  i  c  a
Introduzione Help Pianta Sommario
Archimedis de momentis aequalibus Liber primus Diffinitiones. Postulata
|- App. -> |- = ->

[S:86]

ARCHIMEDIS

DE MOMENTIS AEQUALIBUS,

EX TRADITIONE

FRANCISCI MAUROLYCI

LIBER PRIMUS.

DIFFINITIONES.

I. Universale centrum est punctum, in quod unumquodque gravium naturaliter, et recto motu tendit.

II. Horizon est planum, cui perpendicularis est recta, quae a puncto quopiam in centrum universale ducitur.

III. Magnitudo rei est eius dimensio iuxta unam, vel duas, vel tres longitudines.

IV. Pondus rei est gravitas nitentis ad centrum.

V. Unde magnitudinum aequalium pondera interdum sunt inaequalia; et e contrario ponderum aequalium magnitudines quandoque sunt inaequales.

VI. Centrum magnitudinis est punctum aequaliter remotum ab extremis; ut centrum circuli, aut sphaerae, aut figurae solidi regularis.

VII. Centrum gravitatis est punctum, in quod gravi undecumque suspenso, a signo suspensionis acta linea horizonti perpendicularis est.

VIII. Momentum est vis ponderis a spatio quopiam contra pendentis.

IX. Unde ponderum aequalium momenta possunt esse inaequalia; et e contrario continget momentorum aequalium pondera esse inaequalia.

X. Aequalia enim momenta sunt gravium aeque ponderantium, sive aeque pendentium.

XI. Gravia vero aeque pendere, seu aeque ponderare dicuntur, cum ab aliquo puncto appensa ita pendent, ut recta quae gravitatum centra, vel appensionum puncta coniungit horizonti, aequi distet.

XII. Maius autem momentum est ponderis, quod deorsum inclinatur.

XIII. Signum autem appensionis aequilibrii punctum vocatur.

POSTULATA.

I. Grave quodpiam a puncto quolibet suspendere, ut libere pendeat.

II. Centrum gravitatis ad centrum universale, quantum possibile est, proxime accedere.

III. Si gravium aeque pendentium alteri quid adiectum sit; idem deorsum inclinari, reliquum sursum ferri.

IV. Contra si gravium aeque ponderantium uni quid auferatur; idem sursum reliquum deorsum ferri.

V. Si duo gravia aeque ponderent; et duo quaelibet eis aequalia singula singulis ad eadem spatia aeque ponderabunt.

VI. Figurarum sibi invicem congruentium congruere, et gravitatum centra.

VII. Figurarum similium centra similiter posita esse: hoc est quemadmodum figurae [S:87] similes sunt, ita gravitatum centra cum terminis respondentium connexa laterum similia conficere triangula.

VIII. Centrum gravitatis esse intra rei gravis ambitum.

Inizio della pagina
->