F r a n c i s c i M a u r o l y c i O p e r a M a t h e m a t i c a |
Introduzione | Help | Pianta | Sommario |
Archimedis de conoidibus et sphaeroidibus figuris | Liber secundus | 24 |
<- | App. | -> | <- | = | -> |
PROPOSITIO XXIV.
Sphaerae, et sphaeroidis, sive duarum sphaeroidum figurarum ratio componitur ex rationibus axium, et quadratorum, quae ex secundis diametris. Namque sphaera, et sphaeroides, sive duae sphaeroides sunt conis suis praedicto modo sumptis proportionales, per librum de sphaera, et cylindro, et per praemissam 22. sed conorum ratio per 14 praemissi, componitur ex rationibus axium, et quadratorum [S:268] ex diametris basium: ergo, et sphaerae, et sphaeroidis, sive duarum sphaeroidum ratio componitur ex iisdem: communes enim sunt tam axes, quam basium diametri conis, atque figuris.
COROLLARIUM I.
Unde si sphaera, et sphaeroides, sive duae sphaeroides figurae habeant secundas diametros aequales, erunt ad invicem, sicut axes.
COROLLARIUM II.
Quod si quadrata secundarum diametrorum sint axibus reciproca; figurae ipsae solidae ad invicem aequales erunt.
|
Inizio della pagina |
-> |