F  r  a  n  c  i  s  c  i        M  a  u  r  o  l  y  c  i        O  p  e  r  a        M  a  t  h  e  m  a  t  i  c  a
Introduzione Help Pianta Sommario
Archimedis de conoidibus et sphaeroidibus figuris Liber primus 28
<- App. -| <- = -|

PROPOSITIO XXVIII.

Si sphaeroides compressum plano secetur ad aequidistantiam axis ducto, sectio ellipsis erit ei, quae circum axem revoluta solidum describit similis.

Huius propositionis descriptio, et demonstratio est eadem, quae 22. huius hoc excepto, quod ibi agitur de quocumque sphaeroide, sive oblongo, sive compresso: hic de compresso tantum.

SCHOLIUM.

Porro ea quorum demonstrationem omisit Archimedes, non sine labore nos demonstravimus ipse autem demonstrare neglexit, non tam quia facilis erat demonstratio cum saepe multo faciliora, atque concessibilia etiam principia demonstret: quae quia minus necessaria erant ad solidorum propositiones demonstrandas, ad quod author praecipue incedit, et quo tamquam ad scopum, arcum dirigit.

Inizio della pagina
=->