17
28
Cubica superficies ad octahedri superficiem est sicut pyramidis latus ad octahedri latus in eadem sphaera.
Nam pyramidis latus ad sphaerae diametrum, per 16am praemissi, potentialiter est sicut 4 ad 6 sphaerae autem diameter ad octahedri latus, per 17am eiusdem, est sicut 6 ad 3 potentialiter.
29
Ergo per aequam proportionem, pyramidis latus ad octahedri latus, potentialiter erit, sicut 4 ad 3 hoc est sesquitertia. [S:128] Sed per precedentem, cubica superficies ad octahedri superficiem sesquitertia est potentialiter. Sequitur ergo ut cubica superficies ad octahedri superficiem, sit sicut pyramidis latus ad octahedri latus. Quod est propositum.
|