F r a n c i s c i M a u r o l y c i O p e r a M a t h e m a t i c a |
Introduzione | Help | Pianta | Sommario |
Emendatio et restitutio Apollonii Pergaei conicorum elementorum | Liber quartus | 5 |
<- | App. | -> | <- | = | -> |
5a Eisdem existentibus: punctum d sit in angulo extrinseco non tangentium38: a termino ad tactum coniuncta coincidet contrapositae sectioni; et a coincidentia ad relictum punctum acta contrapositam ipsam tanget et vicissim coniungens terminum cum tactu contrapositae per alterum tactum ibit. Sint enim contrapositae sectiones te b. // Relictum punctum intra angulum extrinsecum non tangentium39 d. // Tangens dt. // Aequidistans uni non tangentium40 dez. // Ipsique de aequalis ponatur ez. // Dico iam quod tz producta coincidet contrapositae sectioni et ab occursu deducta ad signum d tanget ipsam contrapositam. // Ducatur db tangens contrapositam: // et coniuncta bt producta occurrat, (si possibile est), ipsi de productae non apud z sed apud h. // Eritque per 31amtertii Conicorum de aequalis eh. // Et ideo he aequalis ez. // Quod est absurdum. [A:101r] // Igitur bt producta non alibi, quam apud z occurrit ipsi de productae. Et bd tangit. // Ergo verum propositum. // Similiter ducta prius tangente db et penes unam non tangentium dez positaque ipsi de aequali ez quare et bz coincidet sectioni te et a puncto coincidentiae t ad punctum d producta tanget ipsam te sectionem apud t punctum.
|
Inizio della pagina |
-> |